- VALERIANI Aurei
- VALERIANI Aureiapud Treb. Pollionem in Claudio, c. 17. cui Gallienus, inter alia, tribui iussit, Aureos Valerianos CL. Trientes Saloninianos CCC. nummi sunt a Valeriano Imperatore cusi, quos proin Valerianeos aut Valerianinos, potius appellandos fuisse, sicque apud Trebellium legendum, iudicat Casaubonus. Sed nominibus formam primitivam habentibus, etiam Veteres ἀντὶ τῶ παραγώγων usos esse, docet variis exemplis Cl. Salmas. Notis ad loc. Certe Valerianos hortos Vopiscus Habet in Aureliano, c. 1. Sermonem multum a Palatio usque ad hortos Valerianos instituit. Nisi mavis ibi Varianos legere, cum eodem.Imperator, et Viri Illustres.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.